monumenta.ch > Ambrosius > 83 > 50 > sectio 8 > sectio 102 > CAPUT XLIII. > sectio 2 > sectio 13 > 12 > sectio 112 > sectio 139 > 18 > 11a > 107 > sectio 8 > 15 > sectio 61 > 46 > 8 > 10 > 7 > sectio 44 > 56 > 1 > bnf7296.47 > Pentateuch > Proverbia, 19 > 3
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 2. <<<     >>> 4.

3.

1 Etenim si iuxta Dominicam sententiam, quod duobus convenerit super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet, inquit, illis a Patre meo, qui in coelis est; ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi ego sum in medio eorum (Matth. XVIII, 20): quanto magis ubi plena est in nomine Domini congregatio, ubi universorum postulatio congruit, dubitare nos nequaquam oportet, ibi Dominum Iesum et voluntatis auctorem, et petitionis arbitrum fore, et ordinationis praesulem, vel largitorem gratiae!